2017-08-07

De tragica vita mortalium, mulierum, discipulorum, et de Elegantia obscœna, et de medico plagiario

Video A.em hodie Jesuitam quendam castigavisse, qui de fluxu menstruo scripserat. Quod argumentum—videlicet de mulieribus, non tædiosis de Jesuitis loquor—jam erat mihi inspiciendum, primum propter amasiam, quæ ipsa artium tam medicinæ quam psychologicæ perita, cum dolores menstruos et animum muliebrem pervestigaret, quid olim scriptum esset scire voluit, deinde propter hilarem quendam medicum Haganum, cujus opera studium meum moverunt. Ille enim medicus non solum de fluxu menstruo ipse duodevicesimo sæculo scripserat sed etiam videbatur opera Gualteri Charletoni (qui Execitationes De œconomia animali anno 1681º ediderat) legisse. Itaque operae pretium videbatur ejusdem Charletoni Inquisitionem physicam De causis catameniorum (1685) inspicere. Mirum in modum ibi invenimus verba tristissima:

Quid est homo? somnium umbræ, respondet Pindarus. Quid est homo? simulacrum quoddam, dicet Sophocles. Quid est homo? ipsa calamitas, dicet Herodotus. Quid est homo? occasio miseriarum, dicet Philemon. Quid est homo? folium caducum, dicet Homerus. Quid est homo? imbecillitatis exemplum, temporis spolium, lusus fortunæ, mutationis imago, invidiæ et calamitatis trutina; præter illa, nihil aliud, nisi pituitæ aliquantulum et bilis, dicet et jam olim dixit Magnus Stagirita

Nec prima vice legimus eadem ipsa verba: nam Gualterus ille Charletonus videtur eum locum furatus esse ex Heinsii oratione De utilitate, quæ e lectione Tragœdiarum percipitur (¿1609–10?). At Charletonus tragicum et rhetoricum locum ampliavit et per paginas sic perrexit:

…qui proinde fertur jam tum morti vicinus, inter gemitus et suspiria hanc effudisse querelam: Fœde hunc mundum intravi, anxius vixi, perturbatus egredior. Quid sapientius, si dixit? aut quid verius, etiamsi non dixit? Quid est homo? ψυχάριον εἶ βαστάζον νεκρόν, inquiet Philosophorum, nedum Imperatorum sanctissimus Marcus Antoninus.

Et ita porro (quamquam debemus hic animadvertere non Marcum Aurelium illa verba Græca dixisse sed Epictetum, quem Imperator in quarto Ad semet ipsum laudavit) per paginas tendit Charletonus, qui tandem aliquando ad rem pervenit:

Nobis, qui Viri sumus, quique, nescio quibus sexûs nostri prærogativis, ac dotibus ingenii superbimus; nobis inquam, quid aliud non mater, sed veriùs noverca Natura tradidit, præter corpus fragile, infirmumque; ad animum et in molestiis anxium, et in timore humilem, et ad labores mollem?

Nec verò alia est fœminarum conditio: aut enim iisdem, quibus viri, aut parum certè diversis et molestiis, et angoribus vexantur. Nam et iisdem animi perturbationibus, mentisque erroribus objiciuntur: eoque miserior illarum status est, quo mollior natura, et ad propulsanda incommoda, calamitatesque perferendas infirmior. Permulta præterea in hoc genere sunt, quæ (decori ac verecundiæ causâ) reticere præstat, quam edere. Sed magna certè vel hoc uno nomine fœminarum miseria est, quòd dum viros in ærumnarum angustiis constitutos placido consuetudinis suæ solatio laborant sublevare; variasque tum conservandi, tum propagandi generis humani gratiâ, molestias sustinent; variis morbis obnoxiæ fiunt. Neque enim eos tantum morbos, quos viri, sæpe et ipsæ patiuntur: sed et plures, sed et peculiares sexuique nostro ignotos perferre coguntur. Hincque factum est, ut ex Deorum filiis et Antiquis, et Recentioribus haud pauci, ipsâ hac sequioris sexûs infelicitate humaniter commoti, peculiares libros de curandis mulierum morbis conscriberent.

Longe brevius Heinsius, qui tragicum animum non in mulieres sed in discipulos intendit:

[Quid est homo… et ita porro, usque ad Aristotelem.]

Hoc sive animal sive monstrum potius, cujus totus orbis ambitionem non capit, fletu spectatores salutat: neque oratione primas agit partes, sed lachrimis. Quam in spem a natura porro educatur. Prologum videtur: mutum hercules omnino, nisi quatenus vagire solet. Unde et infantem Latini, Græci νήπιον dixerunt. Donec tandem fari paulatim incipiat, et interpretatione linguæ, miseram conditionem suam ac fortunam, nondum quidem explicare (nam quis satis eam novit?) sed fateri tamen. Ita ad magistros ablegatur, quorum ferulis ac virgis patientiam indulget: sæpe truclulentos ac barbaros. Nam et hic Ajaces sunt qui flagra gestant, non in scena tantum. Rem tamen agi existimes. Literarum structuræ ac syllabarum, mox e verborum discuntur. Adeo, ut magno postea labore disciplinas discant, prius cum majore in linguis versantur. Sane hic Protasis tragœdiæ, hoc est, prima pars, ponatur.

At, ut ad Charletonum plagiarium revertamur: in secundo capite locum invenimus longum, ubi Latina explicantur partium muliebrium nomina.

Nec minorem apud Latinos reperire est admirandi hujus visceris nominum varietatem. Aliis enim cymba, et navis dicitur; ab intùs recondita cavitate: Κύμβος quippe Græcè, Hesychio interprete, signat κοῖλον μυχὸν, cavum recessum. Ad quam significationem facetè allusisse videtur Julia Augusti filia, quum dicebat, ideo se Agrippæ marito parere quàm simillimos liberos, quòd nunquam nisi plenâ navi vectores tolleret.

Qui eum locum totumque indicem vocabulorum ibi reperiendum inspexerit, ei statim in memoriam saliet Joannis Meursii (id est, Nicolai Chorieri) Elegantiarum Latini Sermonis sive Satyræ Sotadicæ (1678) colloquium secundum Tribadicon inscriptum, ubi fere eadem, nisi brevius, dicuntur. Sunt etiam alia comparanda: nam (ut unum tantum exemplum afferam) uterque auctor videtur putare vomerem ad membra muliebria spectare, cum fere omnes alii (ut Adams 1982: 24) malint id in membrum virile dici. Chorierus ante Charltenum scripsisse fertur, et Charletonum plagiarium jam deprehendimus brevem locum Heinsii surripientem atque amplificantem: quare videtur medicus ille doctus ac præstans vocabula sua furatus esse ex obscœno libro et valde Gallico.

3 comments:

  1. Plinius Maior dixit ‘conferentem auctores se deprehendisse a iuratissimis ex proximis veteres transcriptos ad verbum neque nominatos’. Est autem benignum, ut ipse arbitratur, et plenum ingenui pudoris fateri per quos profeceris, quod autem plerique facere non solent. Medicum illum quidem doctum vocabula sua furatum esse ex obsceno libro Gallico, oculis Lyncei aperuisti et rectissime monuisti -videris optime callere opus illud quod perverse ascriptum est Aloisiae nostrae piae-. Sed etiam “Satyrae Sotadicae” auctor nugator nebuloque Iuliae facetiam refert nihil de loco dicens Macrobii, cuius verba sumpsit. At quid exspectari potest eius qui ingenuo pudore omnino careat? Ceterum suspicor te scribere voluisse “tolleret”.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Et ego potius scribere volui "exspectari potest ab eo qui..."

      Delete
    2. Recte mones id "tolleret" fuisse scribendum.

      Delete